라틴어 문장 검색

Sed ubi me, inquit, vitae illius ferinae iam pertaesum est, leone in venatum profecto, reliqui specum et viam ferme tridui permensus a militibus visus adprehensusque sum et ad dominum ex Africa Romam deductus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 27:1)
secundum, idola specus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 80:4)
Idola specus sunt idola hominis individui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 86:1)
Habet enim unusquisque (praeter aberrationes naturae humanae in genere) specum sive cavernam quandam individuam, quae lumen naturae frangit et corrumpit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 86:2)
Idola specus ortum habent ex propria cujusque natura et animi et corporis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 108:1)
Talis itaque esto prudentia contemplativa in arcendis et summovendis idolis specus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 118:1)
Quinetiam specus et cavernae subterraneae magni usus sunt ad prohibendum insolationem et aerem istum apertum praedatorium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:13)
Pars autem exterior solarii inferioris versus hortum, quatenus ad duo latera, convertatur in specum sive cavernam (grottam moderni vocant) ad umbram et aestivationem, apertam aut fenestratam tantum ex parte horti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:3)
FORTE specum quandam lepus olim nactus amandam, Vespere iam facto, subit hanc procul hospite gatto.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:1)
Nam qui Tartareum in specus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 55:1)
Est in Africa consuetudo incolarum, ut in agris et in omnibus fere villis sub terra specus frumenti condendi gratia clam habeant, atque id propter bella maxime hostiumque subitum adventum praeparant.
(카이사르, 아프리카 전기 65:1)
Alexandrea est fere tota suffossa specusque habet a Nilo pertinentis, quibus aqua in privatas domos inducitur, quae paulatim spatio temporis liquescit ac subsidit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:1)
qui distributi munitionum tuendarum causa vicatim ex privatis aedificiis specubus ac puteis extracta aqua utebantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:7)
Intersaeptis enim specubus atque omnibus urbis partibus exclusis quae ab ipso tenebantur, aquae magnam vim ex mari rotis ac machinationibus exprimere contendit:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 6:2)
Cum post labores sub platani voles virentis umbra vel gelido specu torrentiorem fallere Sirium et membra somno fessa resolveris:
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION